Hľadaný výraz: Ez 4,9-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud. 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque ad tempus bibes illud. 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum”. 13 Et dixit Dominus: “ Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos ”. 14 Et dixi: “ Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda ”. 15 Et dixit ad me: “ Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo ”. 16 Et dixit ad me: “ Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in desolatione bibent, 17 ut, deficientibus pane et aqua, desoletur unusquisque cum fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis.

1

mail   print   facebook   twitter